Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.].
<<Cic. Fam. 15.2.5 Cic. Fam. 15.2.8 (English) >>Cic. Fam. 15.3.1

15.2.7 Cum rex a me equitatum cohortisque de exercitu meo postularet, etsi intellegebam vestro senatus consulto non modo posse me id facere sed etiam debere, tamen, cum res p. postularet propter cotidianos ex Syria nuntios ut quam primum, exercitum ad Ciliciae finis adducerem, cumque mihi rex patefactis iam insidiis non egere exercitu p. R. sed posse se suis opibus defendere videretur, illum cohortatus sum ut in sua vita conservanda primum regnare disceret; a quibus perspexisset sibi insidias paratas, in eos uteretur iure regio ; poena adficeret eos quos necesse esset, reliquos metu liberaret; praesidio exercitus mei ad eorum qui in culpa essent timorem potius quam ad contentionem uteretur ; fore autem ut omnes, quoniam senatus consultum nossent, intellegerent me regi, si opus esset, ex auctoritate vestra praesidio futurum.

15.2.8 ita confirmato illo ex eo loco castra movi ; iter in Ciliciam facere institui, cum hac opinione e Cappadocia discederem, ut consilio vestro, casu incredibili ac paene divino regem, quem vos honorificentissime appellassetis nullo postulante quemque meae fidei commendassetis et cuius salutem magnae vobis curae esse decressetis, meus adventus praesentibus insidiis liberarit. quod ad vos a me scribi non alienum putavi, ut intellegeretis ex iis, quae paene acciderunt, vos multo ante ne ea acciderent providisse, eoque vos studiosius feci certiores, quod in rege Ariobarzane ea mihi signa videor virtutis, ingeni, fidei benevolentiaeque erga vos perspexisse, ut non sine causa tantam curam in eius vos salutem diligentiamque videamini contulisse.



Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.].
<<Cic. Fam. 15.2.5 Cic. Fam. 15.2.8 (English) >>Cic. Fam. 15.3.1

Powered by PhiloLogic